fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum
fit pro illis in salutem
testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei
habent sed non secundum scientiam
ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere
iustitiae Dei non sunt subiecti
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui
fecerit homo vivet in ea
quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in
corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis
revocare
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo
hoc est verbum fidei quod praedicamus
quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde
tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit
in salutem
dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non
confundetur
non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus
omnium dives in omnes qui invocant illum
omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut
quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient
sine praedicante
quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum
est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium
bona
sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit
Domine quis credidit auditui nostro
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram
exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit
ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem
insipientem in iram vos mittam
Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus
me palam apparui his qui me non interrogabant
ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad
populum non credentem et contradicentem